monumenta.ch > Plinius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 35
{XVII} Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris aut a rabie aliis altercum, apud Graecos vero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus paene purpureis, spinosum calice, nascitur in Galatia; vulgare autem candidius est et fruticosius, altius papavere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque vertigines.